- CALLISTHENES
- I.CALLISTHENESAristotelis discipulus, Astronomus insignis. Et quidem Caelestium motuum observationes (quotquot in literas relatae sunt) omnium vetustissimae sunt, quas ille Babylone in Graeciam, mandante praeceptore, transmisit, Illas Hipparchus ad ψηφοφορίαν Aegypticam accommodavit, ut dicemus infra in Eo. Simplicius de Caelo l. 2. comm. 46. et Ptol. l. 4. c. ult.II.CALLISTHENESPhilosophus Olynthius, Alexandro M. familiaris ex condisciplinatu, accitusque ab ipso Rege ad prodenda memoriae gesta eius Asiatica. Huic nocuit immodica libertas, gravitasque Regi invisa. Numquam enim assentantium accommodatus ingenio erat. Cum enim Rex ex Persico bello Deorum more adorari vellet, acerrimus inter recusantes Calisthenes suit, palam dictitans, Alexandrum non adorandum esse. Quae res et illi, et multis Principibus Macedonum exitio fuit. Nam illum Alexander, propter adorationis Persicae interpellatum morem, coniurationis conscium esse criminatus, truncatis membris, abscissisque auribus, ac nasô labiisque deformatum, cum cane in cavea clausum circumferri iussit, diuque tortum tandem necavit. Plut. in Alex. Q. Curtius, l. 8. c. 6. Arrian. l. 4. Iustin. l. 12. c. 6. 7. Ei plurima artribuuntur scripta, ptiscis laudata, de quibus vide Vosl. Hist. Graec. l. 1. c. 9.III.CALLISTHENESSybarita, Galatica consignavit, quorum librum 23. citat Plur. l. De Flum.Et librum 13. Stobaeus Serm. De morbis, et molestiarum in eis solutione, Voss. ibidem et l. 3. p. 338.IV.CALLISTHENESconditor rerum Graecanicarum, illas libris decem deduxit ad occupationem templi Delphici et sacrilegium Philomeli. Diodor. Sic. l. 16. f. 518.V.CALLISTHENESes illis Ducibus, qui quadringentos et viginti viros noctu introduxerunt Athenas, ut urbe praesidum Demetrii cum Duce Heraclide eicerent. Verum re detectâ interiit. Polyaen. l. 5. c. 17. §. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.